Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
foedus insequens annus seu intemperie caeli
seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio
consulibus.
[2]
Flaccum Potitumque varie in annalibus
cognomen consulis invenio; ceterum in eo parvi refert,
quid veri sit; illud pervelim—nec omnes auctores
sunt—proditum falso esse, venenis absumptos, quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;
[3]
sicut
proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim,
exponenda est.
[4]
cum primores civitatis similibus morbis eodemque
ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad
Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se
causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi
data esset, haud futurum noxae indicium.
[5]
Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt,
consensuque ordinis fides indici data.
[6]
tum patefactum
muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena
coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse.
[7]
secuti indicem et coquentis quasdam
medicamenta et recondita alia invenerunt.
[8]
quibus in
[p. 473]
forum delatis et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia
ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice
bibere iussae, ut se falsum commentam arguerent,
spatio ad conloquendum sumpto,
[9]
cum summoto populo
in conspectu omnium rem ad ceteras rettulissent, haud
abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet
ipsae fraude omnes interierunt.
[10]
conprehensae extemplo
earum comites magnum numerum matronarum indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae.
[11]
neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum
est.
[12]
prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa; itaque memoria
ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis
clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes
hominum eo piaculo conpotes sui fuisse, dictatorem
clavi figendi causa creari placuit.
[13]
creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo
clavo magistratu se abdicaverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.