Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. clamor e tota contione ortus,
uti bonum
animum haberet:
neminem illi vim allaturum salvis
legionibus Romanis.
haud multo post dictator advenit classicoque
extemplo ad contionem advocavit.
[
2]
tum silentio
facto praeco Q.
Fabium magistrum equitum citavit.
qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,
tum
dictator “
quaero”
inquit,
[
3?]
“
de te,
Q.
Fabi,
cum
summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules,
regia potestas,
praetores,
iisdem1 auspiciis
[p. 122]
quibus consules creati,
aequum censeas necne,
ei2 3 magistrum equitum dicto audientem esse;
[
4]
itemque illud interrogo,
cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem,
utrum mihi turbatis religionibus
res publica in discrimen committenda fuerit an
auspicia repetenda,
ne quid dubiis dis agerem?
simul illud,
[
5?]
quae dictatori religio impedimento ad
rem gerendam fuerit,
num ea magister equitum
solutus ac liber potuerit esse?
sed quid ego haec
interrogo,
cum,
si ego tacitus abissem,
tamen tibi
ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua
sententia fuerit?
[
6]
quin tu respondes,
vetuerimne te
quicquam rei me absente agere,
vetuerimne signa
cum hostibus conferre?
[
7]
quo tu imperio meo spreto,
incertis auspiciis,
turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen
deorum ausus es cum hoste confligere.
[
8]
ad haec
quae interrogatus es responde;
at4 extra ea cave vocem mittas.
5 accede,
lictor.”
[
9]
adversus singula cum respondere haud facile esset,
et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui
ac iudicem esse,
modo vitam sibi eripi citius quam
[
10?]
gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret,
tunc6 Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum
ac virgas et secures expediri iussit.
[
11]
Fabius fidem
[p. 124]
militum implorans lacerantibus vestem lictoribus ad7 triarios tumultum ultima8 in contione miscentes sese recepit.
[
12]
inde clamor in totam contionem est perlatus;
alibi preces,
alibi minae audiebantur.
qui proximi
forte tribunali steterant,
quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant,
orabant ut parceret
magistro equitum,
neu cum eo exercitum damnaret;
[
13]
extrema contio et circa Fabium globus increpabant
inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
ne tribunal quidem satis quietum erat;
[
14]
legati circumstantes sellam orabant ut rem in
posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:
[
15]
satis castigatam adulescentiam
Fabi esse,
satis deformatam victoriam;
ne ad extremum finem supplicii tenderet,
neu unico iuveni
neu patri eius,
clarissimo viro,
neu Fabiae genti eam
iniungeret ignominiam.
[
16]
cum parum precibus,
parum
causa proficerent,
intueri saevientem contionem iubebant:
ita inritatis militum animis subdere ignem ac
materiam seditioni non esse aetatis,
non prudentiae
eius;
[
17]
neminem id Q.
Fabio poenam deprecanti
suam vitio versurum,
sed dictatori,
si occaecatus ira
infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
[
18]
postremo,
ne id se gratiae dare Q.
Fabi
[p. 126]
crederet,
se ius iurandum dare paratos esse non9 videri e re publica in Q.
Fabium eo tempore
animadverti.