[20]
Magna quidem nos spe et prope explorata1 libertatis causam
suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli
Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo
decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla
est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt:
nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam
nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut
careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti
atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem
et ad virtutem2 referremus3. ita praeclara est recuperatio
libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate
fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis
periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo
diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos
undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani4
dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.